[ Pobierz całość w formacie PDF ]
qui crastinum sine sollicitudine exspectat. Quisquis dixit: vixi , cotidie ad lucrum surgit.
II 13 " 12 13
Nihil tam certum est ex his, quae rimentur, ut non certius sit et formidata subsidere et spe-
rata decipere. Ergo spem ac metum examina, et quotiens incerta erunt omnia, ribi fave: crede
quod mavis. Si plures habet sententias metus, nihilominus in hanc partem potius inclina et
perturbare te desine, ac subinde hoc in animo volve, maiorem partem mortalium, cum illi nec
sit quidquam mali, nec pro certo futurum sit, aestuare ac discurrere. Nemo enim resistit sibi,
cum coepit impelli, nec timorem suum redigit ad verum.
II 14 " 1 4
Multis enim serviet, qui corpori servit, qui pro illo nimium timet, qui ad illud omnia refert.
Sic gerere nos debemus, non tamquam propter corpus vivere debeamus, sed tamquam non
possimus sine corpore. Huius nos nimius amor timoribus inquietat, sollicitudinibus onerat,
contumeliis obicit. Honestum ei vile est, cui corpus nimis carum est. Agatur eius diligentissi-
me cura, ita tamen, ut cum exiget ratio, cum dignitas, cum fides, mittendum in ignes sit. Ni-
hilominus, quantum possumus, evitemus incommoda quoque, non tantum pericula, et in tu-
tum nos reducamus excogitantes subinde, quibus possint timenda depelli. Quorum tria, nisi
fallor, genera sunt: timetur inopia, timentur morbi, timentur quae per vim potentioris eveniunt.
Ex his omnibus nihil nos magis concutit, quam quod ex aliena potentia impendet.
II 14 " 11
Numquam in tantum convalescet nequitia, numquam sic contra virtutes coniurabitur, ut
non philosophiae nomen venerabile et sacrum maneat. Ceterum philosophia ipsa tranquille
modesteque tractanda est.
128
II 14 " 18
Qui eget divitiis, timet pro illis. Nemo autem sollicito bono fruitur: adicere illis aliquid stu-
det. Dum de incremento cogitat, oblitus est usus. Rationes accipit, forum conterit, calenda-
rium versat: fit ex domino procurator.
II 15 " 5
Quidquid facies, cito redi a corpore ad animum; illum noctibus ac diebus exerce. Labore
modico alitur ille. Hanc exercitationem non frigus, non aestus impediet, ne senectus quidem.
Id bonum cura, quod vetustate fit melius.
II 16 " 1
...Plus operis est in eo, ut proposita custodias quam ut honesta proponas. Perseverandum
est et assiduo studio robur addendum, donec bona mens sit quod bona voluntas est.
II 16 " 3
Non est philosophia populare artificium nec ostentationi paratum. Non in verbis, sed in re-
bus est. Nec in hoc adhibetur, ut cum aliqua oblectatione consumatur dies, ut dematur otio
nausia: animum format et fabricat, vitam disponit, actiones regit, agenda et omittenda demon-
strat, sedet ad gubernaculum et per ancipitia fluctuantium derigit cursum. Sine hac nemo in-
trepide potest vivere, nemo secure: innumerabilia accidunt singulis horis, quae consilium exi-
gant, quod ab hac petendum est.
II 16 " 9
Naturalia desideria finita sunt: ex falsa opinione nascentia ubi desinant, non habent. Nullus
enim terminus falso est. Viam eunti aliquid extremum est: error immensus est. Retrahe ergo te
a vanis, et cum voles scire, quod petes, utrum naturalem habeat an caecam cupiditatem, con-
sidera, num possit alicubi consistere: si longe progresso semper aliquid longius restat, scito id
naturale non esse.
II 17 " 12
Quemadmodum nihil refert, utrum aegrum in ligneo lecto an in aureo colloces: quocmnque
illum transtuleris, morbum secum suum transferet: sic nihil refert, utrum aeger animus in
divitiis an in paupertate ponatur. Malum illum suum sequitur.
II 18 " 6
In ipsa securitate animus ad difficilia se praeparet et contra iniurias fortunae inter beneficia
firmetur. Miles in media pace decurrit, sine ullo hoste vallum iacit et supervacuo labore las-
satur, ut sufficere necessario possit. Quem in ipsa re trepidare nolueris, ante rem exerceas.
II 18 " 8
...Ne imparatos fortuna deprehendat, fiat nobis paupertas familiaris. Securius divites eri-
mus, si scierimus, quam non sit grave pauperes esse.
129
II 18 " 13
Nemo alius est deo dignus quam qui opes contempsit. Quarum possesionem tibi non inrer-
dico, sed efficere volo, ut illas intrepide possideas: quod uno consequeris modo, si te etiam
sine illis beate victurum persuaseris tibi, si illas tamquam exituras semper aspexeris.
II 19 " 11 12
Nullum habet maius malum occupatus homo et bonis suis obsessus, quam quod amicos sibi
putat, quibus ipse non est, quod beneficia sua efficacia iudicat ad conciliandos amicos, cum
quidam, quo plus debent, magis oderint: leve aes alienum debitorem facit, grave inimicum.
II 20 " 2
...Facere docet philosophia, non dicere, et hoc exigit, ut ad legem suam quisque vivat, ne
orationi vita dissentiat... Maximum hoc est et officium sapientiae et indicium, ut verbis opera
concordent, ut ipse ubique par sibi idemque sit.
II 20 " 6
Nesciunt ergo homines, quid velint, nisi illo momento, quo volunt: in totum nulli velle aut
nolle decretum est. Variatur cotidie iudicium et in contrarium vertitur ac plerisque agitur vita
per lusum.
II 20 " 8
Huc ergo cogitationes tuae tendant, hoc cura, hoc opta, omnia alia vota deo remissurus, ut
contentus sis temet ipso et ex te nascentibus bonis. Quae potest esse felicitas propior? Redige
te ad parva, ex quibus cadere non possis...
II 20 " 13
Quisquis exit in lucem, iussus est lacte et panno esse contentus: ab his initiis nos regna non
capiunt.
II 21 " 6
Quoscumque in medium fortuna protulit, quicumque membra ac partes alienae potentiae
fuerunt, horum gratia viguit, domus frequentata est, dum ipsi steterunt; post ipsos cito memo-
ria defecit. Ingeniorum crescit dignatio nec ipsis tantum honor habetur, sed quidquid illorum
memoriae adhaesit, excipitur.
II 21 " 11
Venter praecepta non audit; poscit, appellat. Non est tamen molestus creditor: parvo dimit-
titur, si modo das illi, quod debes, non quod potes.
II 22 " 16 17
Percepit sapientiam, si quis tam securus morietur quam nascitur: nunc vero trepidamus,
cum periculum accessit, non animus nobis, non color constat, lacrimae nihil profuturae ca-
[ Pobierz całość w formacie PDF ]